Monsieur
Auia Pieridum peragro loca nullius anteTrita solo. Iuuat integros accedere fontisAtque haurire, iuuatque nouos decerpere floresInsignemque meo capiti petere inde coronam,
Vnde prius nulli uelarint tempora Musae ;
Primum quod magnis doceo de rebus et artis
Relligionum animum nodis exsoluere pergo,
Deinde quod obscura de re tam lucida pango
Carmina musaeo contingens cuncta lepore.
Id quoque enim non ab nulla ratione uidetur :
Nam ueluti pueris absinthia taetra medentes
Cum dare conantur, prius oras pocula circum
Contingunt mellis dulci flauoque liquore,
Vt puerorum aetas inprouida ludificetur
Labrorum tenus, interea perpotet amarum
Absinthi laticem deceptaque non capiatur,
Sed potius tali pacto recreata ualescat,
Sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque uidetur
Tristior esse quibus non est tractata, retroque
Volgus abhorret ab hac, uolui tibi suauiloquenti
Carmine Pierio rationem exponere nostram
Et quasi musaeo dulci contingere melle ;
Si tibi forte animum tali ratione tenere
Versibus in nostris possem, dum percipis omnem
Naturam rerum ac praesentis utilitatem.

